Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 12.7.1 | Cic. Fam. 12.7.2 (English) | >>Cic. Fam. 12.8.1 |
12.7.1
quanto studio dignitatem tuam et in senatu et ad populum defenderim ex tuis te malo quam ex me cognoscere ; quae
mea sententia in senatu facile valuisset , nisi Pansa vehementer obstitisset . ea sententia dicta productus sum in contionem a tr . pl . M . Servilio . dixi de te quae potui tanta contentione quantum forum est , tanto clamore consensuque populi ut nihil umquam simile viderim . id velim
mihi ignoscas quod invita socru tua fecerim . mulier timida verebatur ne Pansae animus offenderetur . in contione quidem Pansa dixit matrem quoque tuam et fratrem illam a me sententiam noluisse dici . sed me haec non movebant , alia valebant ; favebam et rei p ., cui semper favi , et
dignitati ac gloriae tuae .
12.7.2
quod autem et in senatu pluribus
verbis disserui et dixi in contione , in eo velim fidem meam liberes . promisi enim et prope confirmavi te non exspectasse nec exspectaturum decreta nostra sed te ipsum tuo more rem p . defensurum . et quamquam nihildum audieramus nec ubi esses nec quas copias haberes , tamen sic
statuebam , omnis quae in istis partibus essent opes copiaeque tuas esse , per teque Asiam provinciam confidebam iam rei p . reciperatam . tu fac in augenda gloria te ipsum vincas . vale .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 12.7.1 | Cic. Fam. 12.7.2 (English) | >>Cic. Fam. 12.8.1 |